Document précédent Document suivant

Citer ce document : Confrérie Sainte Marie-Madeleine, Office des Défunts 1° Notturno à St François, Médiathèque Culturelle de la Corse et des Corses, consulté le 01 décembre 2022, https://m3c.universita.corsica/s/fr/item/3416

Signaler une erreur ?
Titre : Office des Défunts 1° Notturno à St François
Description : CD intitulé "Office des Défunts 1° Notturno, Saint François" enregistré le 26 octobre 2003 à l'Eglise St François à Bonifacio. Le CD comporte 29 pistes. La couverture du CD est une photo de l'Eglise St François
Table des matières : 1. Regem cui omnia - 0:31 2. Salmo 94 - 6:55 3. Dirige Domine - 0:17 4. Verba me - 5:36 5. Dirige Domine - 0:14 6. Convertere Domine - 0:20 7. Domine ne in furor - 3:07 8. Convertere Domine - .0:20 9. Ne quando rapiat - 0:19 10. Domine Deus meus - 4:09 11. Ne quando rapiat - 0:19 12. A porta Inferi - 0:18 13. Leçon 1 - 3:56 14. Responsor 1 - 1:36 15. Leçon 2 - 2:50 16. Responsor 2 - 1:29 17. Leçons 3 - 1:55 18. Responsor 3 - 2:07 19. Miserere - 4:53 20. Ego sum - 0:37 21. Benedictus - 6:03 22. Ego sum - 0:41 23. Libera me - 4:36 24. Pater noster - 1:31 25. Début neuvaine - 3:37 26. Litanies de la Vierge - 11:08 27. De profundis - 3:03 28. Pater Noster - 1:47 29. Vi adoro - 3:06
Transcription : Regem cui omniaRegem, cui omnia vivunt, venite adoremus.(Coro) Regem, cui omnia vivunt, venite adoremus.; Salmo 94Venite, exultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro : praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.Regem, cui omnia vivunt venite adoremus.Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes Deos : quoniam non repellet Dominus plebem suam, quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit.Venite adoremus.Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus : venite adoremus, et procidamus ante Deum. ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster : nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.Regem, cui omnia vivunt, venite adoremus.Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto : ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt, et viderunt opera mea.Venite, adoremus.Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi : semper hi errant corde : ipsi vero non cognoverunt vias meas, quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam.Regem, cui omnia vivunt, venite adoremus.Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.Venite, adoremus.Regem, cui omnia vivunt.Venite, adoremus.; Dirige DomineDirige, DomineDeus meus in conspectu tuo viam meam.; Verba meVerba mea auribus percipe, Domine,intellige clamorem meum.- Intende voci orationis meae,Rex meus, et Deus meus.- Quoniam ad te orabo, Domine,mane exaudies vocem meam.- Mane astabo tibi, et videbo :quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.- Neque habitabit juxta te malignus,neque permanebunt injusti ante oculos tuos.- Odisti omnes, qui operantur iniquitatem :perdes omnes, qui loquuntur mendacium.- Virum sanguinum et dolosum abominabiturDominus ego autem in multitudinemisericordiae tuae.- Introibo in domum tuam,adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.- Domine, deduc me in justitia tua,propter inimicos meos dirige in conspectu tuoviam meam.- Quoniam non est in ore eorum veritas,cor eorum vanum est.- Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose gebant  judica illos, Deus.- Decidant a cogitationibus suis, secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos,quoniam irritaverunt te, Domine.- Et laetentur omnes, qui sperant in te :in aeternum exultabunt, et habitabis in eis.- Et gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomentuum, quoniam tu benedices justo.- Domine, ut scuto bonae voluntatis tuaecoronasti nos.- Requiem aeternam dona eis, Domine.- Et lux perpetua luceat eis.; Convertere DomineConvertere, Domine, et eripe animam meam quoniam non est in  morte qui memor sit tui.; Domine ne in furorDomine, ne in furore tuo, arguas me,neque in ira tua corripias me.- Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum,sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.- Et anima mea turbata est valde,sed tu, Domine, usquequo ?- Convertere, Domine, et eripe animam meam,salvum me fac propter misericordiam tuam.- Quoniam non est in morte, qui memor sit tui :in inferno autem quis confitebitur tibi ?- Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas nocteslectum meum lacrymis meis stratum meum rigabo- Turbatus est a furore oculus meus :inveteravi inter omnes, inimicos meos.- Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem,quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.- Exaudivit Dominus deprecationem meam :Dominus orationem meam suscepit.- Erubescant, et conturbentur vehementer omnesinimici mei convertantur, et erubescant valde velociter.- Requiem aeternam dona eis, Domine,et lux perpetua luceat eis.; Ne quando rapiatNe quando rapiat, ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.; Domine Deus MeusDomine Deus Meus, in te speravi :salvum me fac ex omnibus persequentibus me,et libera me.- Ne quando rapiat, ut leo animam meam :dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.- Domine Deus meus, si feci istudsi est iniquitas in manibus meis.- Si reddidi retribuentibus mihi mala :decidam merito ab inimicis meis inanis.- Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat, et onculcet in terra vitam meam,et gloriam meam in pulverem deducat.- Exurge, Domine, in ira tua :et exaltare in finibus inimicorum meorum.- Et exurge, Domine, Deus meus in praecepto quod mandasti t synagoga populorum circumdabit te.- Et propter hanc in altum regredere :Dominus judicat populos.- Judica me, Domine, secundum justitiam meam,et secundum innocentiam meam super me.- Consumetur nequitia peccatorum, et dirigesjustum, scrutans corda, et renes Deus.- Justum adjutorium meum a Domino,qui salvos facit rectos corde.- Deus judex, justus, fortis, et patiens :numquid irascitur per singulos dies ?- Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit :arcum suum tetendit, et paravit illum.- Et in eo paravit vasa mortis :sagitas suas ardentibus effecit.- Ecce parturiit injustitiamconcepit dolorem, et peperit iniquitatem.-Lacum aperuit, et effodit eum :et incidit in foveam, quam fecit.- Convertetur dolor ejus in caput ejus,et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.- Confitebor Domino secundum justitiam ejus :et psallam nomini Domini altissimi.- Requiem aeternam dona eis, Domine :et lux perpetua luceat eis.; A porta InferiA porta inferi.Erue, Domine, animas eorum.Pater noster; Leçon 1Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei. Quid est homo, quia magnificas eum ? aut quid apponis erga eum cor tuum ? Visitas eum diluculo, et subito probas illum. Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam salivam meam ? Peccavi : quid faciam tibi o custos hominum ? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam ? Ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quaesieris, non subsistam.; Responsor 1- Credo quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum : et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum.- Quem visurus sum ego ipse, et non alius, et oculi mei conspecturi sunt.- Et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum.; Leçon 2Taedet animam meam vitae meae, dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. Dicam Deo : Noli me condemnare : indica mihi cur me ita judices ? Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum,et consilium impiorum adjuves? Numquid oculi carnei tibi sunt, aut sicut videt homo, et tu videbis? Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,ut quaeras iniquitatem meam,et peccatum meum scruteris?Et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere.; Responsor 2- Qui Lazarum resuscitasti a monumento foetidumTu eis, Domine, dona requiem,et locum indulgentiae- Qui venturus es judicare vivos et mortuos,et saeculum per ignem.- Tu eis, Domine, dona requiem et locumindulgentiae.; Leçon 3Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu, et sic repente praecipitas me ? Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti ? Pelle et carnibus vestisti me, ossibus et nervis compegisti me ; vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua, custodivit spiritum meum.; Responsor 3- Domine, quando veneris judicare terram,ubi me abscondam a vultu irae tuae ?quia peccavi nimis in vita mea.- Commissa mea pavesco, et ante te erubesco :dum veneris judicare, noli me condemnare.- Quia peccavi nimis in vita mea.- Requiem aeternam dona eis, Domine,et lux perpetua luceat eis.- Quia peccavi nimis in vita mea.; MiserereExultabunt Domino ossa humiliata.- Miserere mei Deus,secundum magnam misericordiam tuam.- Et secundum multitudinem miserationum tuarum   dele iniquitatem meam.- Amplius lava me ab iniquitate mea,et a peccato meo munda me.- Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,et peccatum meum contra me est semper.- Tibi soli peccavi, et malum coram te feci :ut justificeris in sermonibus tuis,et vincas cum judicaris.- Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum :et in peccatis concepit me mater mea !- Ecce enim veritatem dilexisti :incerta,et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi- Asperges me hyssopo et mundabor :lavabis me, et super nivem dealbabor.- Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam :et exultabunt ossa humiliata.- Averte faciem tuam a peccatis meis,et omnes iniquitates meas dele.- Cor mundum crea in me Deus,et spiritum rectum innova in visceribus meis.- Ne projicias me a facie tua :et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.- Redde mihi laetitiam salutaris tui ;et spiritu principali confirma me.- Docebo iniquos vias tuas :et impii ad te convertentur- Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meaeet exultabit lingua mea justitiam tuam- Domine, labia mea aperies,et os meum annuntiabit laudem tuam- Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utiqueholocaustis non delectaberis.- Sacrificium Deo spiritus contribulatus :cor contritum, et humiliatum Deus non despicies.- Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion,ut aedificentur muri Jerusalem.- Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes,et holocausta : tunc imponent  super altare tuum vitulos.- Requiem aeternam dona eis, Domine : et lux perpetua luceat eis. Exultabunt Domino ossa humiliata.; Ego sumEgo sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet : et omnis qui vivit, et credit in me , non morietur in aeternum; BenedictusBenedictus Dominus Deus Israel,quia visitavit et fecit,redemptionem plebis suae.- Et erexit cornu salutis nobis,in domo David pueri sui.- Sicut locutus est per os sanctorum,qui a saeculo sunt prophetarum ejus.- Salutem ex inimicis nostris,et de manu omnium qui oderunt nos.-Ad faciendam misericordiam cum patribus nostriset memorari testamenti sui sancti.- Jusjurandum quod juravit ad Abraham patremnostrum, daturum se nobis :- Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorumliberati, serviamus illi.- In sanctitate et justitia coram ipso,omnibus diebus nostris.- Et tu puer, Propheta Altissimi vocaberis :praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus- Ad dandam scientiam salutis plebi ejus,in remissionem peccatorum eorum :- Per viscera misericordiae Dei nostriin quibus visitavit nos, oriens ex alto:- Illuminare his, qui in tenebris,et in umbra mortis sedent :ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.- Requiem aeternam, dona eis, Domine,et lux perpetua luceat eis.; Libera meLibera me, Domine, de morte aeterna,in die illa tremenda :- Quando Coeli movendi sunt, et terra :- Dum veneris judicare saeculum per ignem.- Tremens factus sum ego, et timeo,dum discussio venerit, atque ventura ira.- Quando Coeli movendi sunt, et terra.- Dies illa, dies irae, calamitatis, et miseriae,dies magna, et amara valde.- Dum veneris judicare saeculum per ignem.- Requiem aeternam dona eis, Domine ,et lux perpetua luceat eis.- Libera me, Domine, de morte aeterna,in die illa tremenda :- Quando Coeli movendi sunt, et terra :- Dum veneris judicare saeculum per ignem.- Kyrie eleison, Chrite eleison, Kyrie eleison.; Pater noster- Pater noster- Et ne nos inducas in tentationem.- Sed libera nos a malo.- A porta inferi.- Erue, Domine, animas eorum.- Resquiescant in pace.- Amen.- Domine exaudi orationem meam.- Et clamor meus ad te veniat.OremusFidelium Deus omnium conditor et Redemptor, animabus famulorum famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum: ut indulgentiam, quam semper optaverunt, piis supplicationibus consequantur : qui vivis et regnas cum Deo patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia seacula saeculorum.- Amen.- Requiem aeternam dona eis, Domine.- Et lux perpetua luceat eis.- Requiescant in pace.- Amen.; Début neuvaineRequiem aeternam dona eis domine :Et lux perpetua luceat eis.(Notre père.../ Je vous salue Marie.../ Requiem aeternam... : à répéter 5 fois)Notre Père qui es aux cieux, que ton nom soit sanctifié, que ton règne vienne que ta volonté soit faitesur la terre comme au ciel.Donne-nous aujourd'hui notre pain de ce jour.Pardonne-nous nos offenses comme nous pardonnons aussi à ceux qui nous ont offensés, et ne nous soumets pas à la tentation, mais délivre-nous du mal.Je vous salue Mariepleine de Grâcele Seigneur est avec vousVous êtes bénie entre toutes les femmesEt Jésus, le fruit de vos entrailles, est béni.Sainte Marie, Mère de Dieu,priez pour nous pauvres pécheursmaintenant et à l’heure de notre mort.Amen.Requiem aeternam dona eis domine :Et lux perpetua luceat eis.; Litanies de la ViergeKyrie, eleisonChriste, eleisonKyrie, eleisonChriste, audi nosChriste, exaudi nosPater de coelis Deus, miserere eisFili Redemptor mundi Deus, miserere eisSpiritus Sancte Deus, miserere eisSancta Trinitas unus Deus, miserere eisSancta Maria, ora pro eisSancta dei genitrix, ora pro eisSancta Virgo Virginum, ora pro eisMater christi, ora pro eisMater divinae gratiae, ora pro eisMater purissima, ora pro eisMater castissima, ora pro eisMater inviolata, ora pro eisMater intemerata, ora pro eisMater amabilis, ora pro eisMater admirabilis, ora pro eisMater boniconsigli, ora pro eisMater creatoris, ora pro eisMater Salvatoris, ora pro eisVirgo prudentissima, ora pro eisVirgo Veneranda, ora pro eisVirgo Praedicanda, ora pro eisVirgo potens, ora pro eisVirgo Clemens, ora pro eisVirgo fidelis, ora pro eisSpeculum justitiae, ora pro eisSedes sapientiae, ora pro eisCausa nostrae laetitiae, ora pro eisVas spirituale, ora pro eisVas honorabile, ora pro eisVas insigne devotionis, ora pro eisRosa mystica, ora pro eisTurris Davidica, ora pro eisTurris eburnea, ora pro eisDomus aurea, ora pro eisFoederis arca, ora pro eisJanua Coeli, ora pro eis  Stella matutina, ora pro eisSalus infirmorum, ora pro eisRefugium peccatorum, ora pro eisConsolatrix afflictorum, ora pro eisAuxilium christianorum, ora pro eisRegina Angelorum, ora pro eisRegina Patriarcharum, ora pro eisRegina Prophetarum, ora pro eisRegina Apostolorum, ora pro eisRegina Martyrum, ora pro eisRegina Confessorum, ora pro eisRegina virginum, ora pro eisRegina Advocata nostra, ora pro eisRegina Sanctorum omnium, ora pro eisRegina sine labe originale concepta, ora pro eisRegina assunta in caelium, ora pro eisRegina Sacratissimi Rosarii, ora pro eisRegina pacis,ora pro eis; De profundisDe profundis clamavi ad te, DomineDomine, exaudi vocem meam.- Fiant aures tuae intendentesin vocem deprecationis meae.- Si iniquitates observaveris, Domine :Domine, quis sustinebit ?- Quia apud te propitiatio est,et propter legem tuam sustinui te, Domine.- Sustinuit anima mea in verbo ejussperavit anima mea in Domino.- A custodia matutina usque ad noctemsperet Israel in Domino.- Quia apud Dominum misericordia,et copiosa apud eum redemptio.- Et ipse redimet Israelex omnibus iniquitatibus ejus.- Requiem aeternam dona eis, Domine.- Et lux perpetua luceat eis.Kyrie eleisonChriste eleisonKyrie eleison; Pater noster- Pater nosterNotre Père qui es aux cieux, que ton nom soit sanctifié, que ton règne vienne que ta volonté soit faitesur la terre comme au ciel.Donne-nous aujourd'hui notre pain de ce jour.Pardonne-nous nos offenses comme nous pardonnons aussi à ceux qui nous ont offensés, et ne nous soumets pas à la tentation, mais délivre-nous du mal.- Et ne nos inducas in tentationem.- Sed libera nos a malo.- A porta inferi.- Erue, Domine, animas eorum.- Resquiescant in pace.- Amen.- Domine exaudi orationem meam.- Et clamor meus ad te veniat.OremusFidelium Deus omnium conditor et Redemptor, animabus famulorum famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum: ut indulgentiam, quam semper optaverunt, piis supplicationibus consequantur : qui vivis et regnas cum Deo patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia seacula saeculorum.- Amen.- Requiem aeternam dona eis, Domine.- Et lux perpetua luceat eis.- Requiescant in pace.- Amen.; Vi adoroVi adoro ogni momentoO vivo pan del cieloGran sacramentoO vivo pan del cieloGran sacramentoE sempre sia laudataLa regina del cieloNostra advocataLa regina del cieloNostra advocateLaudato sempre siaIl nome di gesuE di MariaIl nome di gesuE di Maria
Importance matérielle : 44,2 Mo
Durée : 1h 17min 20s
Format : mp3
Date : 2003-10-26
Langage : Corse; Français; Italien; Latin
Couverture spatiale : Médiathèque Culturelle de la Corse et des Corses (Corte); Bonifacio
Licence : Cette œuvre est mise à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d'Utilisation Commerciale - Pas de Modification 4.0 International, à la condition expresse de citer l’institution de conservation et l'identifiant de la ressource comme suit : « Médiathèque Culturelle de la Corse, [identifiant de la ressource] ».

Ajouter un commentaire

Je suis d'accord avec les conditions d'utilisation et j'accepte de publier sous les termes de la licence CC BY-SA.

Commentaire

Aucun commentaire pour le moment ! Soyez le premier à en ajouter un !