Document précédent Document suivant

Citer ce document : Confrérie Sainte Marie-Madeleine, Office des Défunts 1° Notturno / Messe Requiem, Médiathèque Culturelle de la Corse et des Corses, consulté le 30 novembre 2022, https://m3c.universita.corsica/s/fr/item/2583

Signaler une erreur ?
Titre : Office des Défunts 1° Notturno / Messe Requiem
Description : CD intitulé "Office des Défunts 1° Notturno, Messe Requiem" enregistré le 30 août 2003. Le CD est en 2 parties et comporte 29 pistes : - "Office des Défunts 1° Notturno" (piste 1 à 19) - "Messe Requiem" (piste 20 à 29) La couverture du CD est une photo d'un monument aux morts.
Table des matières : Office des Défunts 1° Notturno1. Regem cui omnia - 0:372. Salmo 94 - 6:493. Dirige Domine - 0:154. Verba me - 5:565. Dirige Domine - 0:146. Convertere Domine - 0:217. Domine ne in furor - 3:078. Convertere Domine - .0:209. Ne quando rapiat - 0:2010. Domine Deus meus - 4:0911. Ne quando rapiat - 0:2012. A porta Inferi - 0:1613. Leçon 1 - 3:5714. Responsor 1 - 1:3515. Leçon 2 - 2:4416. Responsor 2 - 1:2717. Leçons 3 - 2:1418. Responsor 3 - 2:0719. Miserere - 4:47; Messe Requiem20. Requiem - 1:4121. Kyrie - 2:4622. Dies Irae - 13:3323. Alléluja - 0:3024. Sanctus - 1:2125. Agnus Dei - 1:2226. Lux eterna - 1:2527. Libera me - 4:4728. Fin de Messe - 1:0829. De profundis - 3:09
Transcription : Regem cui omniaRegem, cui omnia vivunt, venite adoremus.(Coro) Regem, cui omnia vivunt, venite adoremus.; Salmo 94Venite, exultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro : praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.Regem, cui omnia vivunt venite adoremus.Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes Deos : quoniam non repellet Dominus plebem suam, quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit.Venite adoremus.Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus : venite adoremus, et procidamus ante Deum. ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster : nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.Regem, cui omnia vivunt, venite adoremus.Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto : ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt, et viderunt opera mea.Venite, adoremus.Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi : semper hi errant corde : ipsi vero non cognoverunt vias meas, quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam.Regem, cui omnia vivunt, venite adoremus.Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.Venite, adoremus.Regem, cui omnia vivunt.Venite, adoremus.; Dirige DomineDirige, DomineDeus meus in conspectu tuo viam meam.; Verba meVerba mea auribus percipe, Domine,intellige clamorem meum.- Intende voci orationis meae,Rex meus, et Deus meus.- Quoniam ad te orabo, Domine,mane exaudies vocem meam.- Mane astabo tibi, et videbo :quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.- Neque habitabit juxta te malignus,neque permanebunt injusti ante oculos tuos.- Odisti omnes, qui operantur iniquitatem :perdes omnes, qui loquuntur mendacium.- Virum sanguinum et dolosum abominabiturDominus ego autem in multitudinemisericordiae tuae.- Introibo in domum tuam,adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.- Domine, deduc me in justitia tua,propter inimicos meos dirige in conspectu tuoviam meam.- Quoniam non est in ore eorum veritas,cor eorum vanum est.- Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose gebant  judica illos, Deus.- Decidant a cogitationibus suis, secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos,quoniam irritaverunt te, Domine.- Et laetentur omnes, qui sperant in te :in aeternum exultabunt, et habitabis in eis.- Et gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomentuum, quoniam tu benedices justo.- Domine, ut scuto bonae voluntatis tuaecoronasti nos.- Requiem aeternam dona eis, Domine.- Et lux perpetua luceat eis.; Dirige DomineDirige, DomineDeus meus, in conspectu tuo viam meam.; Convertere DomineConvertere, Domine, et eripe animam meam quoniam non est in  morte qui memor sit tui.; Domine ne in furorDomine, ne in furore tuo, arguas me,neque in ira tua corripias me.- Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum,sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.- Et anima mea turbata est valde,sed tu, Domine, usquequo ?- Convertere, Domine, et eripe animam meam,salvum me fac propter misericordiam tuam.- Quoniam non est in morte, qui memor sit tui :in inferno autem quis confitebitur tibi ?- Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas nocteslectum meum lacrymis meis stratum meum rigabo- Turbatus est a furore oculus meus :inveteravi inter omnes, inimicos meos.- Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem,quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.- Exaudivit Dominus deprecationem meam :Dominus orationem meam suscepit.- Erubescant, et conturbentur vehementer omnesinimici mei convertantur, et erubescant valde velociter.- Requiem aeternam dona eis, Domine,et lux perpetua luceat eis.; Convertere domineConvertere, Domine, et eripe animam meam, quoniam non est in morte, qui memor sit tui.; Ne quando rapiatNe quando rapiat, ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.; Domine Deus MeusDomine Deus Meus, in te speravi :salvum me fac ex omnibus persequentibus me,et libera me.- Ne quando rapiat, ut leo animam meam :dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.- Domine Deus meus, si feci istudsi est iniquitas in manibus meis.- Si reddidi retribuentibus mihi mala :decidam merito ab inimicis meis inanis.- Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat, et onculcet in terra vitam meam,et gloriam meam in pulverem deducat.- Exurge, Domine, in ira tua :et exaltare in finibus inimicorum meorum.- Et exurge, Domine, Deus meus in praecepto quod mandasti t synagoga populorum circumdabit te.- Et propter hanc in altum regredere :Dominus judicat populos.- Judica me, Domine, secundum justitiam meam,et secundum innocentiam meam super me.- Consumetur nequitia peccatorum, et dirigesjustum, scrutans corda, et renes Deus.- Justum adjutorium meum a Domino,qui salvos facit rectos corde.- Deus judex, justus, fortis, et patiens :numquid irascitur per singulos dies ?- Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit :arcum suum tetendit, et paravit illum.- Et in eo paravit vasa mortis :sagitas suas ardentibus effecit.- Ecce parturiit injustitiamconcepit dolorem, et peperit iniquitatem.- Lacum aperuit, et effodit eum :et incidit in foveam, quam fecit.- Convertetur dolor ejus in caput ejus,et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.- Confitebor Domino secundum justitiam ejus :et psallam nomini Domini altissimi.- Requiem aeternam dona eis, Domine :et lux perpetua luceat eis.; A porta InferiA porta inferi.Erue, Domine, animas eorum.Pater noster; Leçon 1Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei. Quid est homo, quia magnificas eum ? aut quid apponis erga eum cor tuum ? Visitas eum diluculo, et subito probas illum. Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam salivam meam ? Peccavi : quid faciam tibi o custos hominum ? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam ? Ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quaesieris, non subsistam.; Responsor 1- Credo quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum : et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum.- Quem visurus sum ego ipse, et non alius, et oculi mei conspecturi sunt.- Et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum.; Leçon 2Taedet animam meam vitae meae, dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. Dicam Deo : Noli me condemnare : indica mihi cur me ita judices ? Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum,et consilium impiorum adjuves? Numquid oculi carnei tibi sunt, aut sicut videt homo, et tu videbis? Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,ut quaeras iniquitatem meam,et peccatum meum scruteris?Et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere.; Responsor 2- Qui Lazarum resuscitasti a monumento foetidumTu eis, Domine, dona requiem,et locum indulgentiae- Qui venturus es judicare vivos et mortuos,et saeculum per ignem.- Tu eis, Domine, dona requiem et locumindulgentiae.; Leçon 3Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu, et sic repente praecipitas me ? Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti ? Pelle et carnibus vestisti me, ossibus et nervis compegisti me ; vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua, custodivit spiritum meum.; Responsor 3- Domine, quando veneris judicare terram,ubi me abscondam a vultu irae tuae ?quia peccavi nimis in vita mea.- Commissa mea pavesco, et ante te erubesco :dum veneris judicare, noli me condemnare.- Quia peccavi nimis in vita mea.- Requiem aeternam dona eis, Domine,et lux perpetua luceat eis.- Quia peccavi nimis in vita mea.; MiserereExultabunt Domino ossa humiliata.- Miserere mei Deus,secundum magnam misericordiam tuam.- Et secundum multitudinem miserationum tuarum   dele iniquitatem meam.- Amplius lava me ab iniquitate mea,et a peccato meo munda me.- Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,et peccatum meum contra me est semper.- Tibi soli peccavi, et malum coram te feci :ut justificeris in sermonibus tuis,et vincas cum judicaris.- Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum :et in peccatis concepit me mater mea !- Ecce enim veritatem dilexisti :incerta,et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi- Asperges me hyssopo et mundabor :lavabis me, et super nivem dealbabor.- Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam :et exultabunt ossa humiliata.- Averte faciem tuam a peccatis meis,et omnes iniquitates meas dele.- Cor mundum crea in me Deus,et spiritum rectum innova in visceribus meis.- Ne projicias me a facie tua :et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.- Redde mihi laetitiam salutaris tui ;et spiritu principali confirma me.- Docebo iniquos vias tuas :et impii ad te convertentur- Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meaeet exultabit lingua mea justitiam tuam- Domine, labia mea aperies,et os meum annuntiabit laudem tuam- Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utiqueholocaustis non delectaberis.- Sacrificium Deo spiritus contribulatus :cor contritum, et humiliatum Deus non despicies.- Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion,ut aedificentur muri Jerusalem.- Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes,et holocausta : tunc imponent  super altare tuum vitulos.- Requiem aeternam dona eis, Domine : et lux perpetua luceat eis. Exultabunt Domino ossa humiliata. ; RequiemRequiem aeternam dona eis, Domine : et lux perpetua luceat eis. Te decet hymnus, Deus, in Sion : et tibi reddetur votum in jerusalem : Exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniet.; KyrieKyrie eleison. Kyrie eleison. Kyrie eleison.Christe eleison. Christe eleison. Christe eleison.Kyrie eleison. Kyrie eleison. Kyrie eleison.; Dies IraeDies irae dies illaSolvet saeclum in favilla,Teste David cum Sybilla.Quantus tremor est futurusQuando judex est venturusCuncta stricte discussurus.Tuba mirum spargens sonumPer sepulchra regionumCoget omnes ante thronum.Mors stupebit, et natura,Cum resurget creaturaJudicanti responsura.Liber scriptus proferetur :In quo totum continetur,Unde Mundus judicetur.Judex ergo cum sedebit,Quidquid latet apparebit,Nil inultum remanebit.Quid sum miser tunc dicturus,Quem patronum rogaturus,Cum vix justus sit securus !Rex tremendae majestatis,Qui salvandos salvas gratis,Salva me, fons pietatis.Recordare, Jesu pie,Quod sum causa tuae viae ;Ne me perdas illa die.Quaerens me sedisti lassus :Redemisti Crucem passus :Tantus labor non sit cassusJuste judex ultionis,Donum fac remissionisAnte diem rationis.Ingemisco tamquam reus,Culpa rubet vultus meus,Supplicanti parce, Deus :Qui Mariam absolvisti,Et latronem exaudisti,Mihi quoque spem dedisti.Preces meae non sunt dignae,Sed tu bonus fac benigne,Ne perenni cremer igne.Inter oves locum praesta,Et ab haedis me sequestraStatuens in parte dextra.Confutatis maledictis,Flammis acribus addictis,Voca me cum benedictis.Oro supplex, et acclinis,Cor contritum quasi cinis,Gere curam mei finis.Lacrymosa dies illaLacrymosa, dies illa, Dies illaQua resurget, ex favillaJudicandus homo reusHuic ego parce Deus.Pie Jesu, Jesu piePie Jesu, Jesu pie Jesu Domine.Dona eis requiem.Amen; Sanctus- Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deussabaoth, Pleni sunt coeli,et terra gloria tua,Hosanna in excelsis.- Benedictus qui venit in nomine Domini,Hosanna in excelsis.; Agnus Dei- Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,dona eis requiem- Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,dona eis requiem-Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,dona eis requiem sempiternam.; Lux eternaLux eterna luceat eis, Domine, cum Sanctis tuis in aeternum, quia pius es. Requiem aeternam dona eis Domine : et lux perpetua luceat eis, cum Sanctis tuis in aeternum, quia pius es.; Libera meLibera me, Domine, de morte aeterna,in die illa tremenda :- Quando Coeli movendi sunt, et terra :- Dum veneris judicare saeculum per ignem.- Tremens factus sum ego, et timeo,dum discussio venerit, atque ventura ira.- Quando Coeli movendi sunt, et terra.- Dies illa, dies irae, calamitatis, et miseriae,dies magna, et amara valde.- Dum veneris judicare saeculum per ignem.- Requiem aeternam dona eis, Domine ,et lux perpetua luceat eis.- Libera me, Domine, de morte aeterna,in die illa tremenda :- Quando Coeli movendi sunt, et terra :- Dum veneris judicare saeculum per ignem.- Kyrie eleison, Chrite eleison, Kyrie eleison.; Fin de messePater nosterNotre Père qui es aux cieux, que ton nom soit sanctifié, que ton règne vienne que ta volonté soit faite sur la terre comme au ciel. Donne-nous aujourd'hui notre pain de ce jour.Pardonne-nous nos offenses comme nous pardonnons aussi à ceux qui nous ont offensés, et ne nous soumets pas à la tentation, mais délivre-nous du mal.- Et ne nos inducas in tentationem.- Sed libera nos a malo.- A porta inferi.- Erue, Domine, animas eorum.- Resquiescant in pace.- Amen. - Domine exaudi orationem meam.- Et clamor meus ad te veniat.- Dominus vobiscum.- Et cum spiritu tuo.; De profundis- De profundis clamavi ad te, Domine Domine, exaudi vocem meam.- Fiant aures tuae intendentesin vocem deprecationis meae.- Si iniquitates observaveris, Domine : Domine, quis sustinebit ?- Quia apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te, Domine.- Sustinuit anima mea in verbo ejus speravit anima mea in Domino.- A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in Domino.- Quia apud Dominum misericordiaet copiosa apud eum redemptio.- Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus.- Requiem aeternam dona eis, Domine.- Et lux perpetua luceat eis.
Importance matérielle : 41,9 Mo
Durée : 1h 13min 17s
Format : mp3
Date : 2003-08-30
Langage : Corse; Italien; Latin
Couverture spatiale : Médiathèque Culturelle de la Corse et des Corses (Corte); Bonifacio
Licence : Cette œuvre est mise à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d'Utilisation Commerciale - Pas de Modification 4.0 International, à la condition expresse de citer l’institution de conservation et l'identifiant de la ressource comme suit : « Médiathèque Culturelle de la Corse, [identifiant de la ressource] ».

Ajouter un commentaire

Je suis d'accord avec les conditions d'utilisation et j'accepte de publier sous les termes de la licence CC BY-SA.

Commentaire

Aucun commentaire pour le moment ! Soyez le premier à en ajouter un !